MISSA
1.Kyrie
Kyrie,
eleison.
Christe,
eleison.
Kyrie,
eleison
2. Gloria
gloria in
excelsis Deo
et in terra
pax hominibus
bonae
voluntatis
Laudamus
te Benedicimus te
Adoramus
te Glorificamus te
Gratias
agimus tibi,
propter
magnam goriam tuam
Domine,
Deus, Rex caelestis,
Deus Pater
omnipotens
Domine Fili
unigenite,
Iesu
Christe
Domine,
Deus, Agnus Dei,
Filius
Patris
qui tollis
peccata mundi,
miserere
nobis
qui tollis
peccata mundi,
suscipe
deprecationem nostram
qui sedes
ad dexteram Patris,
miserere
nobis
quoniam Tu
solus Sanctus
Tu solus
Dominus
Tu solus
Altissimus
Iesu
Christe, cum Sancto Spiritu:
in gloria
Dei Patris, Amen
3. Credo
Credo in
unum Deum
Patrem
omnipotentem,
Factorem
caeli et terrae,
visibilium
omnium et invisibilium
et in unum
Dominum, Iesum Christum,
Filium Dei
unigenitum
et ex Patre
natum, ante omnia saecula
Deum de Deo,
lumen de lumine,
Deum verum de
Deo vero
genitum, non
Factum, consubstatialem Patri:
per quem omnia
facta sunt
qui propter
nos homines,
et propter
nostram salutem,
descendit
de caelis
et
incarnatus est de Spiritu Sancto,
ex Maria
Virgine: et homo factus est
crucifixus
etiam pro nobis:
sub Pontio
Pilato,
passus et
sepultus est
et
resurrexit tertia die,
secundum
Scripturas
et ascendit
in caelum:
sedet ad
dexteram Patris
et iterum
venturus est cum gloria,
iudicare
vivos et mortuos:
cuius non
erit finis
et in
Spiritum Sanctum,
Dominum et
vivificantem:
qui ex
Patre Filioque procedit
qui cum
Patre et Filio,
simul
adoratur, et conglorificatur:
qui locutus
est per Prophetas
et unam,
sanctam, catholicam,
et
apostolicam Ecclesiam
confiteor
unum baptisma,
in
remissionem peccatorum
et exspecto
resurrectionem mortuorum
et vitam
venturi saeculi, Amen
4. Sanctus
Sanctus,
Sanctus, Sanctus Dominus, Deus Sabaoth
Pleni sunt
caeli et terra gloria tua
Hosanna, in
excelsis
Benedictus
qui venit in nomine Domini
Hosanna, in
excelsis.
5. Agnus
Dei
Agnus Dei,
qui tollis peccata mundi:
miserere
nobis
Agnus Dei,
qui tollis peccata mundi:
miserere
nobis
Agnus Dei,
qui tollis peccata mundi:
dona nobis
pacem
Te Deum
Te Deum
laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum
Patrem omnis terra veneratur.
Tibi omnes
Angeli, tibi caeli et universae Potestates:
Tibi
Cherubim et Seraphim incesabili voce proclamant:
Sanctus:
Sanctus: Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt
caeli et terra majestatis gloriae tuae.
Pleni sunt
caeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te
gloriosus Apostolorum chorus:
Te Prophetarum laudabilis numerus:
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur
Ecclesia:
Patrem immensae majestatis:
Venerandum tuum verum, et unicum Filium:
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum
Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad
liberandum suscepturus hominem,
non
horruisti Virginis uterum.
Tu devicto
mortis aculeo,
aperuisti
credentibus regna caelorum.
Tu ad
dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex
crederis esse venturus.
Te ergo
quaesumus, tuis famulis subveni, quos
pretioso
sanguine redemisti.
Aeterna fac
cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac
populum tuum Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege
eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per
singulos dies, benedicimus laudamus te.
Et laudamus
nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare
Domine die isto sine peccato nos custodire.
Miserere
nostri Domine, miserere nostri.
Fiat
misericordia tua Domine super nos,
quemadmodum
speravimus in te.
In te
Domine speravi: non confundar in aeternum.
Requiem
1. Introit
Requiem
aeternam dona eis, Domine.
et lux
perpetua luceat eis.
Te decet
hymnus Deus, in Sion,
et tibi
reddetur votum in Jerusalem.
exaudi
orationem meam, ad te omnis caro veniet.
2. Kyrie
Kyrie
eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
3. Gradual
Requiem
aeternam dona eis Domine.
et lux
perpetua luceat eis.
In memoria
aeterna erit justus.
ab
auditione mala non timebit.
4. Tract
Absolve
Domine, anima omnium fidelium defunctorum.
ab omni
vinculo delictorum.
Et gratia
tua illis succurrente,
mereantur
evadere judicium ultionis.
Et lucis
aeternae beatitudine perfrui.
5. Sequence
Dies irae,
dies illa, Solvet saeclum in vavilla:
Teste David
cum Sibylla.
Quantus
tremor est futurus, Quando judex est venturus,
Cuncta
stricte discussurus!
Tuba mirum
spargens sonum, Per sepulcra regionum,
Coget omnes
ante thronum.
Mors
stupebit et natura,
Cum
resurget creatura, Judicanti responsura.
Liber
scriptus proferetur,
In quo
totum continetur, Unde mundus judicetur.
Judex ergo
cum sedebit, Quidquid latet, apparebit:
Nil inultum
remanebit.
Quid sum
miser tunc dicturus? Quem patronum
rogaturus?
Cum vix
justus sit securus.
Rex tremendae
majestatis, Qui salvandos salvas gratis,
Salva me,
fons pietatis.
Recordare
Jesu pie, Quod sum causa tuae viae,
Ne me
perdas illa die.
Quaerens
me, sedisti lassus, Redemisti crucem passus,
Tantus
labor non sit cassus.
Juste judex
ultionis, Donum fac remissionis,
Ante diem
rationis.
Ingemisco,
tamquam reus, Culpa rubet vultus meus,
Supplicanti
parce Deus.
Qui Mariam
absolvisti, Et latronem exaudisti,
Mihi quoque
spem dedisti.
Preces meae
non sunt dignae: Sed tu bonus fac benigne,
Ne perenni
cremer igne.
Inter oves
locum praesta, Et ab haedis me sequestra,
Statuens in
parte dextra.
Confutatis
maledictis, Flammis acribus addictis:
Voca me cum
benedictis.
Oro supplex
et acclinis, Cor contritum quasi cinis:
Gere curam
mei finis.
Lacrimosa
dies illa, Qua resurget ex favilla
Judicantus
homo reus: Huic ergo parce Deus.
Pie Jesu
Domine. Dona eis requiem. Amen
6.
Offertory
Domine Jesu
Christe. Rex gloriae,
libera animas
omnium fidelium defunctorum de poenis infermi
et de profundo
lacu:
libera eas
de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus,
ne cadant
in obscurum:
Sed
signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam:
Quam olim
Abrahae promisisti et semini ejus.
Hostias et
preces tibi, Domine, laudis offerimus:
tu suscipe
pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus:
fac eas,
Domine, de morte transire ad vitam.
7. Sanctus
Sanctus,
Sanctus, Sanctus Dominus, Deus Sabaoth
Pleni sunt
caeli et terra gloria tua
Hosanna, in
excelsis
Benedictus
qui venit in nomine Domini
Hosanna, in
excelsis.
8. Pie Jesu
Domine
Pie Jesu
Domine, dona eis requiem,
Pie Jesu
Domine, dona eis requiem,
Pie Jesu
Domine, dona eis requiem sempiternam
9. Agnus
Dei
Agnus Dei,
qui tollis peccata mundi: dona eis requiem.
Agnus Dei,
qui tollis peccata mundi: dona eis requiem.
Agnus Dei,
qui tollis peccata mundi: dona eis requiem sempiternam.
10.
Communion
Lux aeterna
luceat eis, Domine:
Cum Sanctis
tuis in aeternum,
quia pius
es.
Requiem
aeternam dona eis Domine:
et lux
perpetua luceat eis.
Cum Sanctis
tuis in aeternum,
quia pius
es.
11.
Exseguiae
Libera me
Domine de morte aeterna, in die illa tremenda:
Quando
coeli movendi sunt et terra:
Dum veneris
judicare saeculum per ignem.
Tremens
factus sum ego, et timeo,
dum
discussio venerit, atque ventura ira.
Quando
coeli movendi sunt et terra.
Dies illa,
dies irae, calamitatis et miseriae,
dies magna et
amara valde.
Dum veneris
judicare saeculum per ignem.
Requiem
aeternam dona eis, Domine:
et lux
perpetua luceat eis.
Kyrie
eleison. Christe eleison. Kyrie
eleison.
Requiem
aeternam dona ei, Domine.
et lux
perpetua luceat ei.
Requiescat
in pace. Amen.
12.
Valedictio
In
paradisum deducant te Angeli:
in tuo
adventu suscipiant te Martyres,
et
perducant te in civitatem sanctam Jerusalem.
Chorus
Angelorum te suscipiat,
et cum
Lazaro quondam paupere aeternam habeas requiem.
Ave Maria
Ave, Maria,
gratia plena, Dominus tecum.
Benedicta
tu in mulieribus,
et
benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta
Maria, Mater Dei,
ora pro
nobis peccatoribus,
nunc et in
hora mortis nostrae. Amen.
Ave, Maria,
gratia plena, Dominus tecum.
Benedicta
tu in mulieribus,
et
benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria,
Regina coeli, dulcis et pia, O Mater Dei.
Ora pro
nobis peccatoribus, ut cum electis te videmus.
Magnificat
Magnificat
anima mea Dominum,
Et exultavit
Spiritus meus, in Deo salutari meo.
Quia
respexit humilitatem ancillae suae,
ecce enim
ex hoc beatam omnes generationes.
Quia fecit
mihi magna qui potens est,
et sanctum
nomen ejus.
Et
misericordia eius a progenie in progenies, timentibus eum.
Fecit
potentiam in brachio suo,
dispersit
superbos mente cordis sui.
Deposuit
potentes de sede, et exaltavit humiles.
Esurientes
implevit bonis, et divites dimisit inanes.
Suscepit
Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus
est ad patres nostros,
Abraham et
Semini eius in saecula.
Gloria
Patri et Filio et Spiritui Sancto,
sicut erat
in principio et nunc et semper,
et in
saecula saeculorum. Amen.
Locus Iste
Locus iste
a Deo factus est
inaestimabile
sacramentum irreprehensibilis est.
Os Justi
Os justi
meditaribus sapientiam,
et lingua
eius loquetur judicium.
Lex Dei
eius in corde ipsius
et non
supplantabuntur gressus ejus. Alleluia.
Gaudeamus
Gaudeamus
igitur, juvenes dum sumus,
Gaudeamus
igitur, juvenes dum sumus,
Post
jucundam juventutem,
Post
molestam senectutem
nos habebit
humus,
nos habebit
humus.
Ubi sunt
qui ante nos in mundo fuere?
Ubi sunt
qui ante nos in mundo fuere?
Transeas ad
superos,
abeas ad
inferos,
Quos si vis
videre,
quos si vis
videre.
Vivat
academia! Vivant professores!
Vivat
academia! Vivant professores!
Vivat
membrum quodlibet!
Vivant
membra quaelibet!
Semper sint
in flore!
Semper sint
in flore!
Stabat
Mater
Stabat
Mater dolorosa juxta crucem lacrimosa,
dum pendebat
Filius.
Cujus anima
gementem contristatam et dolentem
Pertransivit
gladius.
O quam tristis
et afflicta fuit illa benedicta
mater
unigeniti.
Quae moerebat
et dolebat pia Mater dum videbat,
et tremebat,
cum videbat nati poenas incliti.
Quis est homo
qui non fleret,
Christi
matrem si vederet in tanto suplicio?
Quis no
posset contristari piam matrem contemplari
dolentem
cum filio?
Pro
peccatis suae gentis vidit Jesum in tormentis
et flagellis
subditum.
Vidit suum
dulcem natum morientem,
desolatum
dum emisit spiritum.
Eja mater,
fons amoris, me sentire vim doloris,
fac ut
tecum lugeam.
Fac ut
ardeat cor meum
in amandum
Christum Deum
ut sibi
complaceam.
Sancta
mater istud agas,
crucifixi
fige plagas
cordi meo
valide.
Tui nati
vulnerati
tam dignati
pro me pati
poenas
mecum divide.
Fac me vere
tecum flere
crucifixo
condolere,
donec ego
vixero.
Juxta
crucem tecum stare,
te libenter
sociare
in planctu
desidero.
Virgo
virginum praeclara,
mihi jam
non sus amara,
fac me
tecum plangere.
Fac ut
protem Christi mortem,
passionis
fac consortem
et plagas
recolere.
Fac me
plagis vulnerari,
cruce hac
inebriari
ob amorem
filii.
Inflammatus
et accensus
per te,
virgo, sim defensus
in die
judicii.
Fac me
cruce custodiri,
morte
Christi praemuniri,
confoveri
gratia.
Quando
corpus morietur
fac ut
animae donetur
paradisi
gloria.
Amen.